- ANNIVERSARIUM
- ANNIVERSARIUMdies est annua, quâ defuncti alicuius memoria celebratur; Germanice ein Fahrtag, Anglice olim a Yeer-day, item a mind-day. Rem ab Anacleto primum, dein a Felice Pontificibus Romanis editam ferunt; qui, Martyrum dignitati consulentes, in eorum memoriam annus sacra instituisse perhibentur. Posteriores autem, sua sibi plerumque Anniversaria curabant perficienda: facultates proin et praedia Ecclesiae elargiebantur, ut pro animabus preces annue funderentur et pecuniae cibariaque inter pauperes distribuerentur; Quorum formulas perplures habes Alamannicarum Antiquit. Tom. 2. part. 2. sub tit. Alamannicae Ecclesiae anniversarii: ubi statim in exordio, Nortpertus Abbas piissimus, primus inter Abbates anniversarium suum ob servari ordinavit, largitis aliquibus bonis in usum fratribus, in sancto die Paschae ministrandis. Is etiam de suo instituit anniversarium S. Wiboradae Martyris et Virginis Christi. Postea autem a diebus demum Abbatis Manegoldi anniversarii coepti sunt in Alamannia ab omnibus utriusque sexus celebrari, circa A. C. 1262. Quod hodieque obtinet in Ecclesia Romana. Dicitur et Anniversitas, etc. De Anniversariis veterum Romanorum feriis, vide infra voce Feriae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.